- SUPPLICATIO
- SUPPLICATIOapud Romanos honos fuit, qui una cum Imperatoris nomine decernebatur Victori: Nempe, cum Senatus Populo Deûm templa aperiri, ac gratias Diis, Imperatoris nomine, agriuberet. Erat enim moris, ut Consules vel Praetores, postquam a militibus appellati Imperatores fuerant, Lictores, laureatos praeferrent, literasque laureatas ad Senatum, de re gesta, mitterent quibus Imperatoris nomen ac Supplicationes a Senatu postularent. In qua pompa, quae alias pauciores continuabatur dies, Senatus ad templa Deorum sollemniter se conferebat ibique sacrificabat et dabat in templis epulum: Omnis autem Populus agebat Diis gratias pro spe victoriae, quae affulgebat, et festos celebrans dies, vota faciebat, ut Dii hôc modô placati, quod ostenderant beneficium, perficerent. Quamvis vero primis temporibus in unum alterumve diem Supplicatio aegre decernebatur, tamen ad postremum eo progressa est, ut etiam in quinquaginta decretae sint. Marco enim Valerio et M. Horatio Consulib. A. Urb. Cond. 304. devictis Sabinis, Supplicatio in unum diem; Camillo Veiis captis, in quatriduum quidem, decreta est: At Cn. Pompeio Mithridaticô bellô confectô, duodecim: Caesari bellô Gallicô, primum quindecim; postea viginti: Hirtio Pansae et Caesati Octaviano, Mutinâ Coloniâ liberatâ, quinquaginta dies dati sunt: in qua varietare, cum magnitudinis victoriae; tum dignitatis eius, qui vicerat, ratio videtur fuisse habita. Idem honoris genus sibi fuisse concessum, post repressam coniurationem Catilinariam, refert Cicero Catilin 3. et 4. Philipp. 2. et alibi Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Roman. l. 10. c. 28. Hinc phrasis Decernere Supplicationes, quem honorem Graeci hâc periphrasi exprimunt: ἡ Σύγκλητος ἐψηφἰσατο θύειν τοῖς θεοῖς καὶ ςχολάζειν ἑορτάζοντας, sacrificiis et festivis vacationibus, eum denotantes. Qui iidem λιτανείαν quoque, item θυσίαν καὶ ἱερομηνίαν, hunc ritum vocant. Salmas. ad Sprtian. in Hadriano. c. 12. In Eccles. Romana supplicare dici Monachos, cum ante Abbatem in Capitulo aut alibi se inclinent, seu cum eum salutent, refert Car. du Fresne, ex Usibus antiquis Cisterc. c. 70. et 83. Guigone im Statutis Ord. Cartus. c. 43. §. 5. et Statutis Ordin. Praemonstr dist. 1. c. 19. Vide quoque infra: at de Libellis supplicibus, qui Graecis δεήσεις, uti qui iis praeerat, ὁ ἐπὶ τȏυ Δεήσεων, Meursium Glossar. supra quoque Epitendesion.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.